TRISSIANUS Joh

TRISSIANUS Joh
TRISSIANUS Joh
Georgius, Vicentinus, Demetrii Chalcondylae dilcipulus, Mathematicus et Poeta Italus excellentissimus, ipsum Leonem X. eruditionis suae aestimatorem habuit, etiam Clementi VII. magni habitus, qui ambo in Legationibus ad Carolum V. et Ferdinandum I. eius operâ usi. Obiit. A. C. 1550. aetat. 72. Inter Opera eius, quae enarrat Teissier, Elog. Part. 1. Sofonisba tragoedia et Italia liberata, quod primum in Italica lingua Heroicum poemae fuit, eminent. Leander Albert. Descrip. Itat. Giraldus de Poetis, Tassus Dial. de Nob. it. Alii. Idem primus Italorum excogitavit versuum illud genus, quos liberos vocant, Alamannô et Tassô illum sequutis: ac Poeticam ad normam regulatum Aristotelicarum exegit, cuius Artem Poeticam, quam omnes legunt, pauci intelligunt, editô librô illustravit. Idem inter Italos primus Comoediam Tragoediamque composuit: Architectonicae quoque peritus, et hac in arte Andr. Palladii civis sui praeceptor etc. Thuanus Histor. ad A. C. 1550.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”